CERVA Aurorae

CERVA Aurorae
CERVA Aurorae
Hebr. Gap desc: Hebrew, in titulô Psalmi 22. Praecentori super cervam Aurorae, nonnullis Magistrorum veterum est Stella matutina, sue Lucifer; aliis Esthera; quibusdam Synagoga Israelis: Aben-Ezra asserit id esse initium Poematis amatoriô stylô conscripti; ut cum Cervam Amorum dilectam uxotem suam Salomo appellat Proverb. c. 5. v. 19. Vide supra. Vult igitur, Poetam Hebraeum, statim initiô cantionis amatoriae, puellam aut coniugem suam, Cervam aurorae appellâsse, et ad huius cantionis numeros compositum et decantatum fuisse hunc Psalmum. In qua sententia id nunm displicet, quod amatoriam cantionem hîc intelligit. Neque enim videtur cum Psalmi argumento convenire, ut ad eum canendum adhibiti sint huiusmodi cantionis numeri, atque moduli. Neque Ecclesiam id decuisset, in qua omnia fieri εὐχημόνως debent. Imo potius cum a cervo sit initium uni Psalmorum, et in cervo desinat oratio Prophetae Habacuc, plena ardoris et zeli: quidni a Cerva aurorae potuerit incipere sacra cantio tum inter Iudaeos recepta, ad cuius numeros Propheta hunc Psalmum scripserit. Cerva porro merito Cerva aurorae, vel matutina vocatur, cum statim ab aurora surgat et catulos lactet et cis cubile sternat. Unde Xenophon Cyneget. postquam cervorum venatorem monuit, ut πρὸ ἡμέρας, ante diem, in eum locum contendat, in quo plures sunt cervi, atque inde circumquaque speculetur, ait, Α῞μα δὲ τῇ ἡμέρᾳ ὄψεται ἀγούςας τοὺς νεβροὺς πρὸς τὸν τόπον, οὓ ἂν μέλλῃ ἑκἀςτη τὸν ἑαντῆς εὐνάσειν᾿ κατακλίνασαι δὲ καὶ γάλα δοῦσαι, καὶ διαςκεψάμεναι μὴ ὁρῶνται ὑπό τινος, φυλάςςει τὸν ἑαυτῆς ἑκάςτη ἀπελθοῦςα εἰς τὸ ἀντιπέρας. Simul autem cum die cervas videbit hinnulos suos in eum locum adducentes, in quo unaquaeque cubile suum stratura est. Cum autem recubuerint et lactaverint et prospexerint, ut ne a quoquam videantur, unaquaeque suum servabit, ad oppositam stationem profecta. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 17. Coeterum cervâ litatum Dianae, dicemus infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”